Litanie a San Giuseppe

[Traduzione Latina]

Kyrie, eleison,

Christe, eleison,

Kyrie, eleison,

Christe, audi nos,

Christe, exaudi nos,

Pater de coelis Deus,

Fili Redemptor mundi Deus,

Spiritus Sancte Deus,

Sancta Trinitas, unus Deus,

Sancta Maria,

Sancte Joseph,

Proles David inclyta,

Lumen Patriarcharum,

Dei Genitricis Sponse,

Custos pudice Virginis,

Fili Dei nutricie,

Christi defensor sedule,

Almæ Familiæ præses,

Joseph justissime,

Joseph castissime,

Joseph prudentissime,

Joseph fortissime,

Joseph oboedientissime,

Joseph fidelissime,

Speculum patientiæ,

Amator paupertatis,

Exemplar opificum,

Domesticæ vitæ decus,

Custos Virginum,

Familiarum columen,

Solatium miserorum,

Spes ægrotantium,

Patrone morientium,

Terror dæmonum,

Protector Sanctæ Ecclesiæ,

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi

Kyrie, eleison,

Christe, eleison,

Kyrie, eleison,

Christe, audi nos,

Christe, exaudi nos,

miserere nobis.

miserere nobis.

miserere nobis.

miserere nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

parce nobis, Domine

exaudi nos, Domine

miserere nobis.

V) Constituit eum dominum domus suæ.

R) Et principem omnis possessionis suæ.

Oremus

Deus qui ineffabili providentia beatum Joseph sanctissimæ Genitricis tuæ sponsum eligere dignatus es: præsta quæsumus, ut quem protectorem veneramur in terris, intercessorem habere mereamur in coelis. Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum. Amen.